Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
 Tenor bulle apostolice aduersus heresim
maleficarum cum approbatione & subscriptione doctorum alme vniuersitatis Colonien. in sequentem tractatum Incipit feliciter.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Ad futuram rei memoriam. Summis desiderantes affectibus prout pastoralis sollicitudinis cura requirit. vt fides catholica nostris potissime temporibus. vbique augeatur & floreat. ac omnis heretica prauitas. de finibus fidelium procul pellatur. ea libenter declaramus. ac etiam de nouo concedimus. per que huiusmodi pium desiderium nostrum votiuum sortiatur effectum. cunctisque propterea per nostre operationis ministerium. quasi per prouidi operatoris sarculum. erroribus extirpatis. eiusdem fidei zelus. & obseruantia in ipsorum corda fidelium fortius imprimatur. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia peruenit auditum. quod in nonnullis partibus Alamanie superioris. necnon in Moguntin. Colonien. Treuerensi. Saltzburgen. & Bremen. prouincijs. ciuitatibus. terris locis & diocesibus. quamplures vtriusque sexus persone. proprie salutis immemores & a fide catholica deuiantes. cum demonibus incubis & succubis abuti. ac suis incantationibus. carminibus. & coniurationibus alijsque nephandis superstitijs & sortilegijs. excessibus. criminibus & delictis. mulierum partus. animalium fetus. terre fruges. vinearum vuas. & arborum fructus. nec non homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. & alia diuersorum generum animalia. Vineas quoque pomeria. prata. pascua. blada. frumenta & alia terre legumina perire suffocari. & extingui facere & procurare. ipsaque homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. & animalia. diris tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus & tormentis afficere & excruciare ac eosdem homines ne gignere. & mulieres ne concipere. virosque ne vxoribus. & mulieres ne viris. actus coniugales reddere valeant impedire. Fidem preterea ipsam quam in sacri susceptione baptismi susceperunt ore sacrilego abnegare. Aliaque quamplurima nefanda. excessus. & crimina instigante humani generis inimico committere & perpetrare non verentur. in animarum suarum periculum. diuine maiestatis offensam. ac perniciosum exemplum & scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filij. Henrici institoris in predictis partibus Alamanie superioris. in quibus etiam prouincie. ciuitates. terre. dyoc. & alia loca huiusmodi comprehensa fore censentur. necnon Jacobus sprenger per certas partes linee rheni ordinis fratrum predicatorum & theologie professores. heretice prauitatis inquisitores. per litteras apostolicas deputati fuerint. prout adhuc existunt. tamen nonnulli clerici & layci. illarum partium querentes plura sapere quam oporteat. pro eo quod in litteris deputationis huiusmodi. prouincie. ciuitates. dyoc. terre & alia loca predicta. illarumque persone. ac excessus huiusmodi. nominatim & specifice expressa non fuerunt. illa sub eisdem partibus minime contineri. & propterea prefatis inquisitoribus. in prouincijs ciuitatibus. dyoce. terris & locis predictis. huiusmodi inquisitionis officium. exequi non licere. & ad personarum earundem. super excessibus & criminibus antedictis. punitionem. incarcerationem. & correctionem admitti non debere pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in prouincijs. ciuitatibus. dyoc. terris & locis predictis excessus & crimina huiusmodi. non sine animarum earundem euidenti iactura. & eterne salutis dispendio remanent impunita. Nos igitur impedimenta quelibet que per ipsorum inquisitorum officij executio. quomodolibet retardari posset de medio submouere. & ne labes heretice prauitatis aliorumque excessuum huiusmodi in perniciem aliorum innocentum sua venena diffundat. oportunis remedijs prout nostro incumbit officio prouidere volentes. fidei zelo ad hoc maxime nos impellente. ne propterea contingat. Prouincias. ciuitates. dyoc. terras. & loca predicta sub eisdem partibus Alamanie superioris debito inquisitionis officio carere eisdem inquisitoribus. in illis officium inquisitionis. huiusmodi exequi licere. & ad personarum earundem super excessibus & criminibus predictis. correctionem incarcerationem. & punitionem admitti debere. Perinde in omnibus & per omnia. ac si in litteris predictis prouincie. ciuitates. dyoc. terre & loca ac persone & excessus huiusmodi nominatim & specifice expressa forent. auctoritate apostolica tenore presentium statuimus. Proque potiori cautela. litteras & deputationem predictas. ad prouincias ciuitates dyoc. terras & loca. necnon personas. & crimina huiusmodi extendentes. Prefatis inquisitoribus. quod ipsi & alter eorum. accersito secum dilecto filio Johanne gremper clerico Constan. dyoc. magistro in artibus eorum moderno. seu quouis alio notario publico. per ipsos & quemlibet eorum pro tempore deputando in prouincijs ciuitatibus dyoc. terris. & locis predictis. contra quascunque personas. cuiuscunque conditionis & preeminentie fuerint. huiusmodi inquisitionis officium exequi. ipsasque personas quas in premissis culpabiles reperierint. iuxta earum demerita. corrigere incarcerare. punire. & mulctare. Necnon in singulis prouinciarum huiusmodi par