se iusti spiritus ostenderet regis aspectibus diuina cum sententia percussurus. Vel non vere spiritus samuelis a sua requie est excitatus. sed aliquod fantasma & illusio demonum imaginaria diaboli machinationibus est facta quam appellat samuelem scriptura. sicut imagines solent suarum rerum nominibus appellari. Hec ex responsione cuiusdam argumenti super questionem. An diuinatio que fit inuocatione demonum sit illicita. secunda secunde. q. xcv. ar. iiij. Ad secundum. Sed si lectori placet videat responsionem super vltimum argumentum questionis. An gradus prophetie sint in beatis in eadem summa. q. clxxiiij. Inspiciat etiam dictum Augusti. xxvi. q. v. Nec mirum. Sed hec parum ad maleficarum opera que nullam in se retinent speciem pietatis vt intuenti eorum opera patet sanguinem innocentem fundere non cessantes. occulta quoque diabolicis instructionibus manifestantes nec viuis aut mortuis parcunt vbi animas cum corporibus interimunt. In tercia denique specie que & somniorum diuinatio dicitur dupliciter obseruatur. Primo quando quis vtitur somnijs vt valeat aliquod occultum inuestigare ex reuelatione malorum spirituum cum quibus habentur pacta expressa quando. scilicet ad hoc inuocantur. Secundo vero quando quis vtitur somnijs ad cognoscendum futura secundum quod somnia procedunt ex reuelatione diuina vel ex causa naturali intrinseca vel extrinseca quantum potest se extendere talis virtus non erit illicita diuinatio. hec tho. vbi supra. Pro cuius intelligentia vt predicatores nucleum ad minus habeant. Notandum ad primum de angelis quod cum angelus sit limitate virtutis efficacius reuelare potest aliquod futurorum anime disposite quam indisposite. Dispositio autem fit post sedationem motuum exteriorum & interiorum vt quando silentes sunt noctes & sedati sunt motus fumositatum & hoc fit circa auroram quando digestio est completa. & hoc dico de nobis peccatoribus similibus quibus angeli ex diuina pietate ad prosecutionem officij aliqua reuelant aut tempore studij in aurora intellectum de occultis scripturarum informante. Presidet enim angelus bonus intellectui sicut deus voluntati. & corpora celestia nostris corporibus. alijs autem perfectioribus quibuscunque. potest & quacunque hora reuelare vigilando & dormiendo quamuis & iuxta philosophum. in de somno & vigil. sunt magis apte recipere reuelationes vt dictum est vno tempore quam altero prout ceteri magi facere consueuerunt. Ad secundum nota quod ex naturali sollicitudine nature de regimine corporis contingit quod quedam futura habent causam naturalem in homine somniante. & tunc illa somnia seu visiones sunt tantummodo signa & non cause. sicut ex parte angeli dictum est. & hoc accidentium futurorum in homine vt sanitatis vel egritudinis vel periculi &c. Et hec est sententia AAristo. vbi supra. Quia natura representat in somnis anime aliquas dispositiones que sunt in corpore ex quibus postea contingit infirmitas vel aliud. vt si quis somniat de occupationibus igneis. signum est quod predominatur in eo colera. si de aeris vt de volatu & huiusmodi signum est sanguinis. si aque vel alterius liquoris aquei signum est flegmatis si de terreis. signum est melancolie. Et ideo per somnia quandoque iuuantur medici ad cognoscendum dispositiones corporis. vt etiam dicit philosophus in eodem libro. Sed hec iterum leuia sunt per comparationem ad somnia a maleficis superstitiose obseruata. Nam si corporaliter vt supra tactum est nolunt transferri sed tantum imaginarie cernere que a consodalibus maleficis perpetrantur reponere se habent ad sinistrum latus in nomine sui diaboli & omnium demoniorum. Unde fit vt ei singula imaginaria visione representantur a simili. Si aliqua occulta scire pro se vel alijs hominibus volunt a demonibus per somnia instruuntur non per tacita sed per expressa cum eis pacta inita. Nec iterum per quodcunque pactum quocunque modo per aliquod sacrificium alicuius animalis seu sacrilege deprecationis aut cultus etiam latrie exhibitionis sed seipsas in anima & corpore demonibus offerentes. fidem penitus sacrilego ore abnegando. Nec his contente etiam proprios aut alienos infantes demonibus offerunt aut interimunt. de quibus supra habitum est. In quarta denique specie que per phitones a phiton appolline. iuxta Isidorum qui auctor diuinandi dicitur fuisse exercetur. non per somnia aut per mortuorum allocutionem. sed per viuos. vt in arreptitijs. qui sic arrepti a demonibus vel voluntarie aut inuoluntarie ad predicendum tantummodo futura. & non ad alia flagitia perpetranda agitantur qualis fuit illa puella de qua Actu. xvi. Clamando post apostolos quod essent veri serui dei. Unde indignatus paulus imperauit spiritui exire ab ea. Patet quod modica sit comparatio per respectum ad maleficas & eorum opera. que vtique sic ob magnitudinem facinorum & enormitatem criminum. iuxta Isid. vt supra habitum est nuncupantur. vnde causa breuitatis de alijs minoribus speciebus diuinationum hec probare non expedit vbi maiores excedere noscuntur. nam vbi predicatori placet applicare alias species vt geomantiam que fit circa corpus terrestre vt in vngue vel in ferro vel lapide polito. Idromantiam que fit in aqua vel cristallo. Aremantiam que fit in aere. Piromantiam que fit in igne. Ariolorum que in visceribus animalium immolatorum in aris demonum.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/66
Appearance