Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars secunda.djvu/1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

¶ Incipit secunda pars huius operis.
SEcunda pars principalis huius operis. Quia est de modo procedendi qui a maleficis pro maleficijs inferendis obseruatur. Et per decem et octo capitula distinguitur cum duabus dumtaxat difficultatibus quarum vna in principio super remedia preseruatiua vt videlicet quis maleficiari non possit. altera in fine super remedia amouentia maleficia. et per que maleficiati curari possunt. cum secundum philosophum in. iiij. phisycorum remouens et prohibens coincidunt. et sunt cause per accidens. Ideo vt per hec totale fundamentum huius horrende heresis habeatur. Circa duo principaliter insistendum erit. Primo circa introitum earum et professionem sacrilegam. Secundo circa progressum in modo operandi et horrendam obseruantiam. Tercio impedimenta salubria contra earum maleficia et remedia preseruatiua. Et quia in morali iam laboramus materia. Unde argumentis varijs et declarationibus vbique insistere opus non est. cum ea que per capitula sequentur sint per precedentes questiones sufficienter discussa. Ideo precamur in deo lectorem ne demonstrationem in omnibus querat vbi accommodata sufficit probabilitas ea deducendo que constant aut visus vel auditus propria experientia aut fide dignorum relatibus esse vera. Circa primum autem duo principaliter tangentur. Primo diuersi modi ipsius demonis innoxios alliciendi. Secundo diuersi modi ipsam heresim profitendi. Circa secundum vero sex per ordinem tangentur quo ad modum procedendi et curandi. Quia primo de his que a maleficis pro se et suis corporibus practicantur. Secundo de his que erga alios homines operantur. Tercio de his que erga bestias. Et quarto de his quibus terre frugibus nocent. Quinto de maleficio tantummodo virorum quibus videlicet maleficijs tantummodo viri & non mulieres insistunt. Sexto de questione super maleficia amouenda. et quibus modis curantur maleficiati. Est ergo prima questio per decem et octo capitula distincta. cum totidem modis in suis ritibus variantur et multiplicantur.
VTrum quis possit per bonos angelos ita beneficiari. quod a maleficis per quoscunque infra scriptos modos non valeat maleficiari. Et videtur quod non. Eo quod per precedentia declaratum est etiam innoxios et innocentes et iustos pluries a demonibus affligi. vt Job et plures pueri innocentes qui cernuntur maleficiati cum multis alijs iustis licet non equaliter vt peccatores. eo quod non in perditionem suarum animarum quamuis bonis fortune et corporum affligantur. In contrarium est maleficarum fassio quod videlicet non omnes ledere valeant. sed tantummodo illos quos cernunt ex informatione demonum diuino auxilio destitutos. Responsio. Tria sunt genera hominum beneficiata a deo quibus illud pessimum genus suis maleficijs nocere non potest. Et primi sunt qui publicam contra eos iusticiam exercent. aut officio aliquo publico aduersus eos insistunt. Secundi qui de ritibus ecclesie seruatis et veneratis vt per aque benedicte aspersionem. per salis consecrati sumptionem. per candelarum in die purificationis. & frondium in die palmarum consecratorum vsum licitum. cum ad hoc talia ecclesia exorcisat vt vires demonis imminuant se muniunt. de quibus modis patebit. Tercij sunt qui per sanctos angelos varijs et infinitis modis beneficiantur. De primis ratio datur et per varia acta et gesta comprobatur. quia enim omnis potestas a deo est & gladium portat. Iuxta apostolum. In vindictam malorum et retributionem bonorum non mirum quod tunc angelica potestate demones arcentur: quando iusticia in vindictam illius horrendi criminis exercetur. Notant ad idem doctores. quod quia potestas demonis quinque modis impeditur: in toto vel in parte. Primo per terminum sue potestati a deo impositum. sicut de iob primo et secundo tangitur. Et de illo de quo in fornicario nider legitur qui iudici fassus fuerat. quod dum quidam ipsum inuocasset vt inimicum suum vita priuaret aut in corpore lederet: vel ictu fulminis interimeret. cum vocassem demonem ait vt eius auxilio talia perpetrarem. Respondit mihi: quod neutrum facere posset. habet inquit fidem bonam et diligenter se signo crucis munit. iccirco non in corpore sed in vndecima parte fructuum suorum in campo si libet ei nocere possum. Secundo impeditur per impedimentum exterius adhibitum vt in asina balaam. Nume. xxij. Tercio per miraculum impossibilitatis exterius factum. Et sunt qui ex singulari priuilegio beneficiantur. De quo tercium genus hominum qui maleficiari non possunt iam inferius patebit. Quarto per dei iudicium singulariter disponentis per obstaculum boni angeli. vt de asmodeo interficiente sponsos sare virginis: non autem thobiam. Quinto interdum

g