Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Next Page Index
 Apologia auctoris in malleum maleficarum.

CUm inter ruentis saeculi calamitates. quas proh dolor non tam legimus quam passim experimur. vetus oriens damno suae ruinae irrefragabili dissolutus ecclesiam quam novus oriens homo Christus Jesus aspersione sui sanguinis fecundavit licet ab initio variis haeresum contagionibus inficere non cessat. illo tamen praecipue in tempore his conatur. quando mundi vespere ad occasum declinante et malitia hominum excrescente. novit in ira magna. ut Joh. in Apocal. testatur. se modicum tempus habere. Quare et insolitam quandam haereticam pravitatem in agro dominico succrescere fecit. haeresim inquam maleficarum. a principaliori in quo vigere noscitur sexu. denotando. Quae dum innumeris machinatur insultibus hoc tamen in singulis. quod cogitatu terribile. Deo nimium abominabile. et omnibus Christi fidelibus odibile cernitur. operibus expletur. Ex pacto enim cum inferno et foedere cum morte. foetidissimae servituti. pro earum pravis explendis spurcitiis se subiciunt. Praeterea ea quae in quotidianis erumnis. hominibus. iumentis et terrae frugibus ab eis Deo permittente et virtute daemonum concurrente inferuntur. Inter quae mala. nos inquisitores Jacobus Sprenger. una cum carissimo ab apostolica sede in exterminium tam pestiferae haeresis socio deputato. licet inter divinorum eloquiorum professores sub Praedicatorum ordine militantium minimi. Pio tamen ac lugubri affectu pensantes quid remedii quid ve solaminis mortalibus ipsis pro salutari antidoto foret administrandum. huic operi prae cunctis aliis remediis. pios submittere humeros dignum iudicavimus confisi de melliflua largitate illius. qui dat omnibus affluenter. et qui calculo sumpto de altari. forpice tangit et mundat labia imperfectorum in finem optatum cuncta perducere. Verum cum in operibus hominum nil fiat adeo utile et licitum. cui non possit aliqua pernicies irrogari. Ingeniola etiam nostra ad acumen non perveniunt veritatis. nisi lima alterius pravitatis plurimum fuerint abrasa. Ideo qui de novitate operis nos redarguendos aestimat. ad certamen illius confidenter accedimus. Sciat tamen hoc ipsum opus novum esse simul et antiquum. breve pariter et prolixum. antiquum certe materia et auctoritate. novum vero partium compilatione earumque aggregatione breve propter plurimorum auctorum in brevem perstrictionem. longum nihilominus propter immensam materiae multitudinem et maleficarum imperscrutabilem malitiam. Nec hoc dicimus ceterorum auctorum scriptis praesumptuosae derogando nostrumque opus iactanter et inaniter extollendo. cum ex nostro ingenio pauca et quasi nulla sint addita. Unde non nostrum opus. sed illorum potius censetur quorum ex dictis fere sunt singula contexta. Qua simul ex causa nec poemata condere nec sublimes theorias cepimus extendere. sed excerptorum more procedendo. Ad honorem summae trinitatis et individuae unitatis. super tres partes principales. originem. progressum et finem. Maleficarum malleum tractatum nuncupando aggredimur. recollectionem operis socio. executionem vero his quibus iudicium durissimum imminet. eo quod in vindictam malorum. laudem vero bonorum constituti cernuntur a Deo. cui omnis honor et gloria in saecula saeculorum Amen.