Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

idem quia si esset communicabile et non communicaretur universum non esset perfectum. cuius perfectio in hoc consistit ut omnes bonitates creaturarum communicabiles in genere sint communicatae. Nec valet argumentum quod Deus cum sit summe potens et alias ad suam similitudinem homines et angelos creavit quod etiam hoc conferre potuerit quod creatura ex condicione suae naturae haberet quod peccare non posset. Vel etiam quod faceret ut habitus ille gratiae qui confirmationem in bono causat esset pars essentialis naturae angeli vel hominis ut sic secundum naturalem suum principium et naturalem condicionem haberet confirmationem in bono. ut peccare non posset. Nam primum argumentum non concludit. quia licet Deus sit summe potens sicut et summe bonus non tamen hoc conferre potest non ex imperfectione suae potentiae. sed ex imperfectione creaturae. quae imperfectio consideratur primo. quod hoc recipere non potest nec potuit homo vel angelus. Ratio quia cum sit creatura esse suum dependet a creatore. sicut causatum a causa sui esse et creare est aliquid ex nihilo facere ideo si sibi relinquitur deficit. conservatur autem quamdiu causae influentiam recipit. Exemplum si vis de candela quae tamdiu lucet quamdiu habet ceram. Quo stante notum est quod Deus creavit hominem. et reliquit eum in manu consilii sui. Ecci. XV. Et similiter angelum a principio creationis. Et hoc factum est per liberum arbitrium cuius sicut proprium est facere vel omittere ita proprium est a sua causa recedere et non recedere. Et quia hoc est posse peccare: posse ex libertate arbitrii a Deo recedere. ideo non potuit hoc homo vel angelus recipere. nec ei potuit a Deo communicari ut ex natura haberet libertatem arbitrii et etiam ex natura haberet non posse peccare. alia imperfectio ex qua hoc non potuit homini vel angelo communicari est. quia implicat contradictionem quae quia in se non sunt factibilia dicimus Deus non potest illa facere. Sed potius dicendum quod creaturae non possunt ista recipere. ut videlicet aliquid sit vivum et mortuum simul et semel. Ita etiam implicat ut aliquis habeat liberum arbitrium ex quo possit causae suae inhaerere vel non inhaerere et quod possit non peccare quia si non potest peccare non potest causae suae non inhaerere cum peccatum sit spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inhaerere. Spernere autem vel non spernere est ex libertate arbitrii. Secundum etiam argumentum non valet. quia si gratia confirmationis verteretur creaturae in naturam ita quod ex principiis essentialibus haberet non posse peccare. tunc non haberet ex aliquo dono accidentali et gratia non posse deficere et peccare sed haberet hoc per naturam et tunc esset Deus quod est absurdum. Hanc solutionem tangit sanctus Tho. ubi supra in solutione ultimi argumenti. cum dicit quod quandocumque alicui naturae convenit aliquod accidens quod ex influentia superioris tantummodo inest. non potest inferior natura illud accidens per se habere nisi efficeretur naturae superioris. sicut si aer illuminatur in actu per ignem non potest esse quod sit de natura sua lucidus in actu nisi fiat ignis. Dico ergo quod cum confirmatio insit creaturae rationali solum per gratiam quae est quoddam spirituale lumen et similitudo increati luminis. non potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat vel gratiam nisi efficeretur divinae naturae per esse dicamus eiusdem naturae. quod est omnino impossibile. Concludamus quod non posse peccare per naturam Deo tantummodo convenit eo quod sicut ab esse deficere non potest cum dat omnibus esse ita nec a rectitudine bonitatis deficere cum hoc ei conveniat per condicionem suae naturae. Omnibus autem aliis qui hoc habent ut peccare non possint confertur ex hoc quod confirmantur per gratiam in bono. ex qua filii Dei efficiuntur et quodammodo divinae naturae consortes.

¶ Declaratur quaestio super duas permissiones divinas quas Deus iuste permisit videlicet diabolum auctorem omnis mali peccare simul et primos parentes cadere ex quibus maleficorum opera iuste permittuntur. et est tredecima in ordine primae partis.
SEcunda quaestio simul et propositio quod Deus iuste permisit quasdam creaturas angelicas quas aliter concedere non potuit nisi quod peccare possent etiam actu peccare. Et quasdam simili modo creatas per gratiam praeservare et hoc absque praevia temptatione. hominem vero iuste permisit et temptari et peccare. quae omnia sic declarantur. Nam ad providentiam divinam pertinet ut unumquodque in sua natura relinquatur et in suis naturalibus operibus non omnino impediatur. quia ut Dionysius dicit. IIII. ca. de divinis nominibus. Providentia non est corruptiva naturae sed salvativa. quo stante cum manifestum sit quod sicut bonum gentis divinius quam bonum unius. I. ethi. Ita et bonum universo excedit bonum particulare cuiuscumque naturae creatae in particulari. Ideo etiam attendere oportet quod si peccatum omnino impediretur per hoc multi gradus tollerentur perfectionis. tolleretur enim natura illa quae potest peccare et non peccare. Quod si dicatur. tamen habuisset homo ex condicione naturae ut prius tactum est. Respondetur. Si nullum peccatum fuisset subsecutum in actu sed statim confirmatio tunc semper lateret quid gratiae deberetur in bonis erga Deum et quid potestas peccandi potuisset et plura alia quibus ablatis utique universi multum detraheretur. Decuit etiam ut nullo suggerente ab extra peccaret. sed occasionem