se iusti spiritus ostenderet regis aspectibus divina cum sententia percussurus. Vel non vere spiritus Samuelis a sua requie est excitatus. sed aliquod phantasma et illusio daemonum imaginaria diaboli machinationibus est facta quam appellat Samuelem scriptura. sicut imagines solent suarum rerum nominibus appellari. Haec ex responsione cuiusdam argumenti super quaestionem. An divinatio quae fit invocatione daemonum sit illicita. secunda secundae. q. XCV. ar. IIII. Ad secundum. Sed si lectori placet videat responsionem super ultimum argumentum quaestionis. An gradus prophetiae sint in beatis in eadem summa. q. CLXXIIII. Inspiciat etiam dictum Augusti. XXVI. q. V. Nec mirum. Sed haec parum ad maleficarum opera quae nullam in se retinent speciem pietatis ut intuenti eorum opera patet sanguinem innocentem fundere non cessantes. occulta quoque diabolicis instructionibus manifestantes nec vivis aut mortuis parcunt ubi animas cum corporibus interimunt. In tertia denique specie quae et somniorum divinatio dicitur dupliciter observatur. Primo quando quis utitur somniis ut valeat aliquod occultum investigare ex revelatione malorum spirituum cum quibus habentur pacta expressa quando. scilicet ad hoc invocantur. Secundo vero quando quis utitur somniis ad cognoscendum futura secundum quod somnia procedunt ex revelatione divina vel ex causa naturali intrinseca vel extrinseca quantum potest se extendere talis virtus non erit illicita divinatio. haec Tho. ubi supra. Pro cuius intelligentia ut praedicatores nucleum ad minus habeant. Notandum ad primum de angelis quod cum angelus sit limitatae virtutis efficacius revelare potest aliquod futurorum animae dispositae quam indispositae. Dispositio autem fit post sedationem motuum exteriorum et interiorum ut quando silentes sunt noctes et sedati sunt motus fumositatum et hoc fit circa auroram quando digestio est completa. et hoc dico de nobis peccatoribus similibus quibus angeli ex divina pietate ad prosecutionem officii aliqua revelant aut tempore studii in aurora intellectum de occultis scripturarum informante. Praesidet enim angelus bonus intellectui sicut Deus voluntati. et corpora caelestia nostris corporibus. aliis autem perfectioribus quibuscumque. potest et quacumque hora revelare vigilando et dormiendo quamvis et iuxta Philosophum. in de somno et vigil. sunt magis aptae recipere revelationes ut dictum est uno tempore quam altero prout ceteri magi facere consueverunt. Ad secundum nota quod ex naturali sollicitudine naturae de regimine corporis contingit quod quaedam futura habent causam naturalem in homine somniante. et tunc illa somnia seu visiones sunt tantummodo signa et non causae. sicut ex parte angeli dictum est. et hoc accidentium futurorum in homine ut sanitatis vel aegritudinis vel periculi etc. Et haec est sententia Aristo. ubi supra. Quia natura repraesentat in somnis animae aliquas dispositiones quae sunt in corpore ex quibus postea contingit infirmitas vel aliud. ut si quis somniat de occupationibus igneis. signum est quod praedominatur in eo cholera. si de aeris ut de volatu et huiusmodi signum est sanguinis. si aquae vel alterius liquoris aquei signum est phlegmatis si de terreis. signum est melancholiae. Et ideo per somnia quandoque iuvantur medici ad cognoscendum dispositiones corporis. ut etiam dicit Philosophus in eodem libro. Sed haec iterum levia sunt per comparationem ad somnia a maleficis superstitiose observata. Nam si corporaliter ut supra tactum est nolunt transferri sed tantum imaginarie cernere quae a consodalibus maleficis perpetrantur reponere se habent ad sinistrum latus in nomine sui diaboli et omnium daemoniorum. Unde fit ut ei singula imaginaria visione repraesentantur a simili. Si aliqua occulta scire pro se vel aliis hominibus volunt a daemonibus per somnia instruuntur non per tacita sed per expressa cum eis pacta inita. Nec iterum per quodcumque pactum quocumque modo per aliquod sacrificium alicuius animalis seu sacrilegae deprecationis aut cultus etiam latriae exhibitionis sed seipsas in anima et corpore daemonibus offerentes. fidem penitus sacrilego ore abnegando. Nec his contentae etiam proprios aut alienos infantes daemonibus offerunt aut interimunt. de quibus supra habitum est. In quarta denique specie quae per pytones a pyton Apolline. iuxta Isidorum qui auctor divinandi dicitur fuisse exercetur. non per somnia aut per mortuorum allocutionem. sed per vivos. ut in arrepticiis. qui sic arrepti a daemonibus vel voluntarie aut involuntarie ad praedicendum tantummodo futura. et non ad alia flagitia perpetranda agitantur qualis fuit illa puella de qua Actu. XVI. Clamando post apostolos quod essent veri servi Dei. Unde indignatus Paulus imperavit spiritui exire ab ea. Patet quod modica sit comparatio per respectum ad maleficas et eorum opera. quae utique sic ob magnitudinem facinorum et enormitatem criminum. iuxta Isid. ut supra habitum est nuncupantur. unde causa brevitatis de aliis minoribus speciebus divinationum haec probare non expedit ubi maiores excedere noscuntur. nam ubi praedicatori placet applicare alias species ut geomantiam quae fit circa corpus terrestre ut in ungue vel in ferro vel lapide polito. Hydromantiam quae fit in aqua vel cristallo. Areomantiam quae fit in aere. Pyromantiam quae fit in igne. Ariolorum quae in visceribus animalium immolatorum in aris daemonum.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/64
Appearance