sunt super potentiam faciendi. iam per modos operandi declarantur. unde non est eadem utrobique materia. Octavum de modo quo homines in bestiales formas transmutant. Nonum de modo quo daemones intra corpora sine laesione existunt quando praestigiosas operantur transmutationes. Decimum de modo quo daemones substantialiter per maleficarum operationes homines inhabitant. Undecimum de modo quo omne genus infirmitatis inferre possunt. hoc tamen in generali tractatur. In speciali vero sequenti duodecimo capitulo quo graviores infirmitates inferunt. Tertiumdecimum super modum quo maleficae obstetrices prae omnibus aliis maiora damna inferunt infantes aut interimendo. aut daemonibus offerendo. Quartumdecimum super modum quo iumentis varia nocumenta inferunt. Quintumdecimum super modum quo grandines et tempestates concitare ac fulgura fulminare solent. Sedecimum super tres modos quo viri reperiuntur maleficiis infecti et non mulieres. Et primo de maleficis sagittariis. Secundo de incantatoribus qui per carmina sacrilega arma laesiva contra quaecumque nocumenta incantare sciunt et hoc per verba. Tertio qui per brevia scripta.
SEd quo ad remedia maleficia amoventia. quod est secundum principale huius secundae partis. Primo ponitur quaestio Utrum sit licitum maleficia per alia maleficia aut per illicita tollere. Et habet capitula novem. Primum super remedium ecclesiasticum contra incubos et succubos daemones. Secundum super remedia contra vim generativam maleficiatam. Tertium super remedia contra maleficiatos super amorem vel odium inordinatum. Quartum super remedia ubi praestigiosa arte membra virilia auferuntur. et ubi homines in bestiales formas transmutantur. Quintum super remedia contra obsessos ex maleficio. Sextum super remedia contra quascumque infirmitates a maleficis illatas. et hoc per licitos exorcismos. Septimum super remedia contra grandines et fulmina. ac etiam super iumenta maleficiata. Octavum super remedia quaedam occulta contra quasdam occultas daemonum infestationes. Nonum super remedia pro illis qui se daemonibus intuitu alicuius commodi temporalis totaliter devovissent.
TErtia pars operis super remedia ultima non tam contra earum opera quam personas maleficarum super ipsorum exterminium continet tres partes principales. scilicet modum inchoandi. processum iudicii. et modum continuandi. et modum sententiandi puniendi et plectendi quaestiones. Et prima pars continet quaestiones quinque. Secunda duodecim. Tertia viginti. Et prima et omnium sequentium quaestionum introductoria est. Utrum maleficae et earum fautores receptatores et defensores ita subiciuntur tam ecclesiastico quam civili iudicio. quod ab earum inquisitione valeant haereticae pravitatis inquisitores esse exonerati. Demum super modum inchoandi processum. Prima quaestio. Quis sit modus competens iudici ad inchoandum processum fidei contra maleficas. Secunda quaestio de numero testium. Tertia quotiens possint examinari. Quarta de condicione testium. Quinta an inimici capitales ad testificandum admittuntur. Super secundam partem. qualiter processus talis est continuandus est quaestio sexta. Et primo qualiter testes sunt citandi et interrogandi. Secundo qualiter interrogatoria generalia pro primo actu maleficis proponuntur. Tertio qualiter interrogatoria particularia. Quaestione septima varia dubia super responsiones negativas maleficarum declarantur. et quando potest incarcerari quando etiam pro manifeste deprehensa in haeresi maleficarum sit habenda. et est actus secundus. Quaestio octava quomodo sit capienda et incarceranda. erit actus tertius. Nona quaestio. An deponentium nomina sint ei post captionem manifestanda. actus quartus. Decima. qualiter defensiones sunt concedende cum deputatione advocati. actus quintus. Undecima quid faciet advocatus cum sibi testium nomina non publicantur. actus sextus. Duodecima magis declarativa quomodo sit capitalis inimicitia inter delatam et testes investiganda. et est actus septimus iudicis. Tredecima quid faciet iudex ubi delatus vult eum recusare. actus octavus. Quartadecima de his quae iudex habet advertere ante locum carceris et torturae. et quod non sit facilis ad exponendum maleficam tormentis propter maleficium taciturnitatis actus nonus. Quintadecima de modo sententiandi delatam ad quaestiones. et qualiter prima die sit quaestionanda. Sedecima quomodo quaestiones sunt continuandae. Et de signis ex quibus malefica cognoscitur. et quomodo sunt abradendae. Et de variis cautelis super maleficium taciturnitatis. et est actus undecimus iudicis. Decimaseptima de tempore et de secundo modo interrogandi. et de cautelis extremis a iudice observandis.
SUper modos vero sententiandi viginti in numero est prima quaestio. an super examen et iudicium candentis ferri ubi ad illud appellant possint sententiari. Secunda de his quae generaliter iudex debet observare tam circa sententias in=