Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
106
LIBER

eum oporteat dicere. Consul auguri imperare solet, vt inlicium vocet, non accenso, aut præconi. Id inceptum credo, cùm abesset accensus, & nihil intererat, cui imperaret: etenim dicis caussa fiebant quædam. Hoc ipsum[1] inlicium scriptum inueni in M. Iunij commentariis. Quare non est dubium, quin hoc Inlicium sit, cùm circum muros itur, vt populus inliciatur ad magistratus conspectum quom reus vocari potest in eum locum, vnde vox ad conuentionem vocatis exaudiri possit. Quare vna origine Inlicio & Inlicit, quod in choro Proserpinæ est, & Pellexit, quod in Hermiona est, cùm ait Pacuuius: Regni alieni cupiditas pellexit, quod tamen ibi idem est, quod illicit, & ellegit: quia I cum E; C, cũ G, magnam habent communitatem. Sic Elicij Iouis ara in Auentino, ab eliciendo. Sed quoniam in hoc de paucis rebus verba feci plura: de pluribus rebus verba faciam pauca, & potissimum, quæ à Græca lingua dicuntur Latina, vt scalpere σκαλεύειν, sternere ϛροννύειν, lingere λίχνεσθαι, ferre φέρειν, prouidere προϊδεῖν, errare ἐρύειν quæ omnia Græca sunt. Item ab γίγνομαι gigno, & ab eo, quod dicunt ϛραγγαλίζειν, strangulare: tangere θιγγάνειν. Præterea ades... ab eo nos malaxare,

quod
  1. Q. V. C. Ellegium.