Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
20
LIBER

gebant, & vnde quid agebant fructus caussa: id Græci dicunt ἀγρὸν. Vt ager, quo agi poterat, sic quà agi, actus: eius fnis minimus constitutus in latitudinẽ, pedes quattuor: fortasse ab eo quattuor, quòd eâ quadrupedes agitur: in longitudinem pers c. & cxx. in quadratum actus, & in latum, & in longum vt esset c. & xx. Multa antiqui duodenario numero finiebant, ut xii. decuriis actum. Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primò à centum iugeribus dicta: post duplicata retinuit nomen, vt tribus multiplicata idem tenent nomen. Vt quâ agebant, actus: sic quâ vehebant, viæ dictæ: quò fructus conuehebant, villæ: quâ angustè, semita, vt semiiter dictum. Consitus ager cultus, ab eo, quòd ibi cum terra femina coalescebant. Ab eo inconsitus, incultus. Quòd primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus: postea quam proxima superiora loco colere cœperunt, à colendo colles appellarunt. Quos agros non colebant propter syluas, aut id genus, vbi pecus possit pasci, & possidebant; ab vsu suo, Saltus nominarunt. Hæc etiam Græci τὰ ἄλσεα καὶ νομὰς no-

stri