Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
MARINI PROCLUS. IX. X.

ritissimus. Adeo vero etiam hi viri adolescentis moribus delectati sunt, ut Olympiodorus suam filiolam, quae erat ipsa quoque literis instituta, illi despondere voluerit, et Hero omnem ei suam religionem committeret, atque assiduum sibi convictorem ascisceret. Cum autem Olympiodorum audivisset, virum magna facultate dicendi praeditum, et propter suam in dicendo celeritatem et gravitatem rerum, de quibus ageret, a paucissimis auditoribus intelligeretur, exiens, dimissa multitudine, omnia quae dicta fuerant, suis consodalibus ad verbum pene reserebat, cum essent plurima, ut quidam condiscipulorum mihi dicebat Ulpianus Gazaeus, qui non minimam ipse quoque suae vitae partem in Philosophia consumpsit. Quin etiam Philosophica Aristotelis scripta magna facilitate perdidicit, quantumvis aggredientibus ea, vel ad nudam tantum lectionem, difficilia.


X.


His itaque cum Alexandriae daret operam, et in iis quae quidem praestare poterant, illorum familiaritate frueretur, postquam in auctoris cuiusdam lectione, quam una conserebant, visi sunt illi non pro dignitate Philosophi mentem interpretari, contemptis iis gymnasiis, et simul memor illius visi, quod Byzantii divinitus contigisset, et exhortationis, Athenas contendebat, comitatus eloquentiae et philosophiae praesidibus Diis, bonisque geniis. Ut enim germana et integra successio Platonis conservaretur, deducitur a Diis ad philosophiae praesidem, ut manifeste declararunt sui adventus initia, et omnia divinitus excitata, quae aperte illi praesagiebant illud munus a patre sive Deo, et hoc caelitus futurum suffragium successionis. Nam ut ad Piraeum appulit, idque civibus esset nuntiatum, Nicolaus, qui post in arte dicendi floruit, tum vero studebat apud Atheniensium magistros, descendit ad littus tanquam ad notum aliquem, excepturus illum, et hospitio velut civem recepturus; erat eum Nicolaus quoque Ly-