Ōlim vespert magistra cum discipulīs ad silvam it. Cūnam portāvērunt. Secūrēs sūmpsērunt. Puerī arborēs parvās se- cūribus suis cecīdērunt frēgēruntque quod ignem facere vo- luōrunt. Post cēnam omnēs circum ignem sē disposuērunt. Intereā discipulī fabulam postulāvērunt. Hōc modō magistra nūrrāre incēpit: Multīs ante annis per hās ipsās silvās primi incolae Americānī errābant. Barbarī ab hostibus Britannīs appellābantur. Saepe apud hōsincolāsignēs huius generis vidēbantur. Apud Britannōs cōnspectus eōrum ignium signum perīculi esse putābūtur, quandō ipsi aut fugiēbant aut in castella sē recipiēbant et per vigiliās noctis sine quiete sē dēfendēbant. Saepe Britannī secūūrēs sūmēbant et arborēs caedēbant. Tum castella validiōra faciēbant. "Multī barbari, autem, erant benignf et aliōs incolās occidere nōlēbant, sed saepe iniūriae hostium eōrum erant magnae. Posteā ubi barbari ē rēgnō suō ab hostibus pellebantur ipst saevi et dūri fiebant. Semper pauci ex barbaris cum hostibus pācem restituere volēbant. Tum hostēs eōrum ad ignem magnum invitābantur et erat pāx. At intereā hostEs erant perfidr. Tum barbarī impetūs magnōs facere cōnstituēbant. Usque ad castella hostium succēdēbant et castella circumvenibant. Hostēs ē castellis exire nōn poterant quod undique castella circumventa sunt. "Barbari nōn semper pugnābant. Saepe cantābant et saltābant. Interdum animālia capiēbant. Equōs validōs habēbant et bonī equitēs in summō honōre habēbantur. Nōnne vōs etiam nunc in animis vestrīs sonitum pedum equōrum paene audītis?”