Pagina:Metamorphoses.djvu/182

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


OVID et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terrueiit, non strictis agniina telis, 535 femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant ? vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi ? vosne, acrior aetas, 540 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat ? este, precor, memores, qua sitis stirpe cieati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, sumite serpentis ! pro fontibus ille lacuque 545 interiit : at vos pro fama vincite vestra ! ille dedit leto fortes : vos pellite molles- et patrium retinete decus ! si fata vetabant stare diu Thebas, utinam tormeuta virique nioenia diruerent, ferrumque ignisque sonai'ent ! 550 essenius miseri sine crimine^ sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent ; at nunc a puero Thebae capientur inermi, quern neque bella iuvant nee tela nee usus equorum, sed madidus murra crinis mollesque coronae 555 purpuraque et pictis intextum vestibus auruin, quern quidem ego actutum (inodo vos absistite) cogara adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. an satis Acrisio est animi^ contemnere vanum numen et Argolicas venienti claudere portas : 560 Penthea terrebit cum totis advena Thebis ? ite citi " (famulis hoc imperat), "ite ducemquc