Jump to content

Pagina:Metamorphoses.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
OVID

an magis, ut sumptis illius filia pennis
extremes albis in turribus egerit annos,
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,  50
donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat
ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:
hoc placet, haec quoniam vulgaris fabula non est;
talibus orsa modis lana sua fila sequente:


"Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,  56
contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
notitiam priniosque gradus vicinia fecit,
tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,  60
sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis,
fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,  65
cum fieret, paries domui communis utrique.
id vitium nulli per saecula longa notatum—
quid non sentit amor?—primi vidistis amantes
et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
murmure blanditiae minimo transire solebant.  70
saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
'invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas?
quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?

182