Jump to content

Pagina:Metamorphoses.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata est
OVID

dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,  135
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
sed postquam remorata suos cognovit amores,
percutit indignos claro plangore lacertos
et laniata comas amplexaque corpus amatum
vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori  140
miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
'Pyrame,' clamavit, 'quis te mihi casus ademiti?
Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
nominal; exaudi vultusque attolle iacentes!'
ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos  145
Pyramus erexit visaque recondidit illa.

"Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
vidit ebur vacuum, 'tua te manus' inquit 'amorque
perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
persequar extinctum letique miserrima dicar  151
causa comesque tui: quique a me morte revelli
heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
hoc tamen amborum verbis estote rogati,
o multum miseri meus illiusque parentes,  155
ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
conponi tumulo non invideatis eodem;
at tu quae ramis arbor miserabile corpus
nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
signa tene caedis pullosque et luctibus aptos  l60
semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.'

188