Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/17

E Wikisource
Haec pagina emendata est
c) Officium, Missa aut commemoratio de Tempore excludit aliam commemorationem de Tempore;
d) item, Officium, Missa aut commemoratio de B. Maria Virg. aut de aliquo Sancto vel Beato excludit aliam commemorationem aut orationem in qua eiusdem B. Mariæ Virg. vel Sancti aut Beati intercessio imploretur: quod tamen non valet de oratione dominicæ vel feriæ, in qua fit invocatio eiusdem Sancti.
113. Commemoratio de Tempore fit primo loco. In admittendis et ordinandis aliis commemorationibus, servetur ordo tabellæ præcedentiæ.
114. Quælibet commemoratio, quæ numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur.
XVII - De conclusione orationum
115. Conclusio orationum tam in Missa quam in Officio hæc est:
a) si oratio dirigitur ad Patrem, concluditur: Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen;
b) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in eius principio fit mentio Filii, concluditur: Per eúndem Dóminum nostrum, etc. ut supra;
c) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii, concluditur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen;
d) si oratio dirigitur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen;
e) si in oratione facta est mentio Spiritus Sancti, in conclusione dicitur: … in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, etc.
116. Servandæ sunt etiam aliæ peculiares conclusiones in libris liturgicis quandoque notatæ.
XVIII - De coloribus paramemorum
A) De coloribus paramentorum in genere
117. Paramenta altaris, celebrantis et ministrorum debent esse coloris convenientis Officio et Missæ diei aut alteri Missæ celebrandæ, secundum usum Romanæ Ecclesiæ quæ quinque coloribus uti onsuevit: albo, rubro, viridi, violaceo et nigro.
Indulta tamen et consuetudines legitimæ circa usum aliorum colorum in suo robore manent.
Sicubi vero in regionibus Missionum, ex probata et originali traditione gentis indigenæ, significatio unius vel alterius coloris liturgici Ecclesiæ Romanæ cum significatione quæ illis populis congenita est non congruit, Conferentiæ episcopali eiusdem regionis, vel maioris territorii, si ita magis conveniat, facultas datur, ut in locum coloris inepti alium colorem magis aptum substituant; hoc tamen non fiat inconsulta S. Rituum Congregatione.
118. Ad colorem paramentorum in Missis votivis lectis IV classis quod attinet, ea quæ n. 323 traduntur, recolantur.
B) De colore albo
119. Colore albo utendum est in Officio et Missa de Tempore:
d) a festo Nativitatis Domini usque ad expletum tempus Epiphaniæ;
b) a Missa Vigiliæ paschalis usque ad Missam vigiliæ Pentecostes exclusive.
120. Adhibetur color albus in Officio et Missa de festis:
a) Domini, exceptis festis de mysteriis et instrumentis Passionis;
b) B. Mariæ Virg., etiam in benedictione et processione candelarum die 2 februarii;
c) Ss. Angelorum;
d) Omnium Sanctorum (1 novembris);
e) Sanctorum non Martyrum;
f) S. Ioannis Ap. et Ev. (27 decembris); Cathedræ S. Petri (22 februarii); Conversionis S. Pauli (25 ianuarii); Nativitatis S. Ioannis Baptistæ (24 iunii).
121. Colorem album requirunt Missæ votivæ:
a) quæ respondent festis, de quibus numero præcedenti;
b) de D. N. Iesu Christo, summo atque æterno Sacerdote;
c) de coronatione Summi Pontificis, et de anniversariis Summi Pontificis et Episcopi diœcesani;
d) « Pro Sponsis ».
122. Demum adhibetur color albus, feria V Hebdomadæ sanctæ, in Missa chrismatis et in Missa in Cena Domini; necnon, a diacono, pro cantu præconii paschalis et, a celebrante, ad renovationem promissionum Baptismatis in Vigilia paschali.
C) De colore rubro
123. Rubro colore utendum est in Officio et Missa de Tempore a Missa vigiliæ Pentecostes usque ad Nonam sabbati sequentis.
124. Item adhibetur color rubet in Officio et Missa de festis:
a) mysteriorum et instrumentorum Passionis Domini;
b) Sanctorum Apostolorum et Evangelistarum, in eorum die natalicio, excepto festo S. Ioannis (27 decembris);
c) Commemorationis S. Pauli Apostoli (30 iunii);
d) Commemorationis omnium Ss. Summorum Pontificum;
e) Sanctorum Martyrum, quorum colitur aut martyrium, aut inventio, aut translatio;
f) Sanctarum Reliquiarum.
125. Colorem rubrum requirunt Missæ votivæ:
a) de Passione Domini;
b) de Spiritu Sancto;
c) de Mysteriis et Sanctis, de quibus numero præcedenti;
d) pro eligendo Summo Pontifice.