Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPITULORUM. |
- Eorum quæ de æqualibus Lunæ motibus longitudinis anomaliæ exposita sunt comprobatio.
- De locis longitudinis & anomaliæ Lunaris.
- De secunda Lunæ differentia, & quam habeat rationem epicyclus primus ad secundum.
- De reliqua differentia, qua Luna à summa abside epicycli inæqualiter videtur moveri.
- Quomodo lunaris motus apparens ex datis æqualibus demonstretur.
- Expositio Canonica prosthaphæresium, sive æquationum Lunarium.
- De Lunaris cursus dinumeratione.
- Quomodo motus latitudinis lunaris examinetur & demonstretur.
- De locis anomaliæ latitudinis Lunæ.
- Instrumenti parallatici constructio.
- De Lunæ commutationibus.
- Lunaris à terra distantia, & quam habeant rationem in partibus, quibus quæ ex centro terræ ad superficiem est una, demonstratio.
- De diametro Lunæ umbræ terrestris, in loco transitus Lunæ.
- Quomodo Solis & Lunæ à terra distantia, eorumque diametri ac umbræ in loco transitus Lunæ, & axis umbræ simul demonstrentur.
- De magnitudine horum trium siderum Solis, Lunæ, & Terræ ac invicem comparatione.
- De diametro Solis apparente & eius commutationibus.
- De diametro Lunæ inæqualiter apparente æ eius commutationibus.
- Quæ sit ratio diversitatis umbræ terræ.
- Expositio Canonica particularium commutationum Solis & Lunæ in circulo qui per polos horizontis.
- De numeratione parallaxis Solis & Lunæ.
- Quomodo parallaxes longitudinis & latitudinis discernuntur.
- Confirmatio eorum, quæ circa Lunæ parallaxes sunt exposita.
- De Solis & Lunæ coniunctionibus, oppositionibusque mediis.
- De veris coniunctionibus & oppositionibus Solis & Lunæ perscrutandis.
- Quomodo coniunctiones & oppositiones Solis & Lunæ eclipticæ discernantur ab aliis.
- Quantus fuerit Solis Lunæque defectus.
- Ad prænoscendum quantisper duraturus sit defectus.
LIBER QUINTUS.
- De revolutionibus eorum, & mediis motibus.
- Aequalitatis & apparentiæ ipsorum siderum demonstratio, opinione priscorum.
- Generalis demonstratio inæqualitatis apparentis, propter motum terræ.
- Quibus modis errantium motus proprii appareant inæquales.
- Saturni motus demonstrationes.
- De aliis tribus recentius observatis circa Saturnum acronychiis.
- De motus Saturni examinatione.
- De Saturni locis constituendis.
- De Saturni commutationibus, quæ ab orbe terræ annuo proficiscuntur, & quanta illius sit distantia.
- Iovis motus demonstrationes.