LIBER TERTIUS.
De aequinoctiorum solstitiorumque anticipatione. Cap. I.Stellarum fixarum facie depicta, ad ea quae annuae revolutionis sunt, transeundum nobis est, et eam ob causam de mutatione aequinoctiorum, propter quam stellae quoque fixae moveri creduntur, primo tractabimus. Invenimus autem priscos Mathematicos annum vertentem sive naturalem, qui ab aequinoctio vel solsticio est, non distinxisse ab eо, qui ab aliqua stellarum fixarum sumitur. Hinc est quod annos Olympiacos, quos ab exortu Caniculae auspicabantur, eosdem esse putarent, qui sunt a solstitio, nondum cognita differentia alterius ab altero. Hipparchus autem Rhodius vir mirae sagacitatis, primus animadvertit haec invicem distare, qui dum anni magnitudinem attentius observaret: maiorem invenit eum ad stellas fixas comparatum quam ad aequinoctia sive solstitia. Unde existimavit stellis quoque fixis aliquem inesse motum in consequentia, sed lentulum adeo nec statim perceptibilem. At iam tractu temporis factus est evidentissimus, quo longe iam alium ortum et occasum signorum et stellarum cernimus ab antiquorum praescripto. Ac dodecatemoria signorum circuli a stellarum haerentium signis magno satis intervallo a se invicem recesserunt, quae primitus nominibus simul ас positione congruebant. Ipse praeterea motus inaequalis reperitur, cuius diversitatis causam reddere vollentes, diversas attulerunt sententias. Alii libramentum esse quoddam mundi pendentis, qualem et in planetis motum invenimus circa latitudines eorum, atque hinc inde a certis limitibus quantum processerit, rediturum aliquando censuerunt, et esse expatiationem eius utrobique a medio suo non maiorem VIII. gradibus. Sed haec opinio iam antiquata residere non potuit, eo maxime quod
iam