Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/22

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

spacium ad earum longitudinem efficitur incomparabile sensu, eo modo quo demonstratur in Opticis. Hoc nimirum argumento satis apparet, immensum esse cælum comparatione terræ, ac infinitæ magnitudinis speciem præ se ferre, sed sensus æstimatione terram esse respectu cæli, ut punctum ad corpus, et finitum ad infinitum magnitudine, nec aliud demonstrasse videtur. Neque enim sequitur, in medio mundi terram quiescere oportere. Quin magis etiam miremur, si tanta mundi vastitas sub XXIIIIhorarum spacio revolvatur potius, quàm minimum eius quod est terra Nam quod aiunt centrum immobile, et proxima centro minus moveri, non arguit terram in medio mundi quiescere: nec aliter quam si dicas, cælum volvi, at polos quiescere, et quæ proxima sunt polis minime moveri. Quemadmodum Cynosura multo tardius moveri cernitur, quàm Aquila vel Canicula, quia circulum describit minorem proxima polo, cum ea omnia unius sint sphæræ, cuius mobilitas ad axem suum desinens, omnium suarum partium motum sibi invicem non admittit æqualem, quas tamen paritate temporis non æqualitate spacii revolutio totius reducat. Ad hoc ergo nititur ratio argumenti, quasi terra pars fuerit cælestis sphæræ, eiusdemque speciei et motus, ut proxima centro parum moveatur. Movebitur ergo et ipsa corpus existens, non centrum sub eodem tempore ad similes cælestis circuli circumferentias licet minores. Quod quam falsum sit luce clarius est, oporteret enim uno in loco semper esse meridiem, alio semper mediam noctem, ut nec ortus nec occasus cotidiani possent accidere, cum unus et inseparabilis fuerit motus totius et partis. Eorum vero quæ differentia rerum absolvit, longe diversa ratio est, ut quæ breviori clauduntur ambitu, revolvantur citius, iis quæ maiorem circulum ambiunt. Sic Saturni supremum errantium sydus trigesimo anno revolvitur, et Luna quæ proculdubio terræ proxima est, menstruum complet circuitum, et ipsa denique terra diurni nocturnique temporis spacio circuire putabitur. Resurget ergo eadem de cotidiana revolutione dubitatio. Sed et locus eius adhuc quæritur minus etiam ex supradictis certus. Nihil enim aliud habet illa demonstratio, quam indefinitam cæli ad terram magnitudinem. At quousque se extendat hæc immensitas minime constat.