Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sultum duximus, quo rumoribus mature obviam eatur, novam hanc editionem testimoniis popularium quorumdam munire. Testes , quos adducimus omni sunt exceptione maiores : Quippe duos priores Heroi nostro nouimus aequales, reliqui prope tempore Klimii vixere, et cuncti antiqua virtute & fide perspicui homines nec fabulas orbi obtrudere nec nubem pro Iunone amplecti solent. Exhibito Virorum tanti ponderis testimonio : exhibito autographo sigillis eorumdem munito, obmutescant iam censores nostri, incredulitatem agnoscant, ac temeraria sua iudicia damnent. Testimonium, nuper huc missum, his verbis conceptum est.

„Rogatu Praestantissimorum Iuvenum Petri & Andreae Klim. testamur inter libros Celeberrimi Nicolai Klimii delituisse codicem quemdam manuscriptum cui titulus: