In iure Potuano paradoxon istud notavi. Litigantium nomina occulta manent iudicibus, et lites non in locis, ubi sunt natae, dirimuntur, sed ad remotiores provincias diiudicandae ablegantur. Mirae adeo consuetudinis ratio haec est. Docet experientia, iudices plerosque aut praemio corrumpi, aut studio partium abripi. Igitur eiusmodi tentationibus obviam iri credunt, si nomina litigantium lateant, sique ignorentur actor et reus simul cum rebus, praediis ac fundis, quae in disceptationem veniunt. Sola argumenta utriusque partis ad forum arbitrarium, pro lubitu Principis, mittuntur cum notis quibusdam ac characteribus: exempli gratia: an A, qui est in possessione, rem possessam restituere debet, urgente et actionem movente B. Vellem equidem hunc morem apud nos introductum, cum, quid studium partium aut alia irritamenta efficere in iudicum animis queant, saepe simus experti.
Iura libere exercentur absque personarum respectu. Soli Principes ad interdictum non veniunt. Statim vero ac vivere desierint, accusatores publici sive reipublicae advocati dicam defuncto scribunt. In Senatu tunc maxime frequenti acta exstincti Principis ad examen vocantur, et tandem sententia