Haec pagina emendata est
CAPUT IX.
Iter Klimii circa Planetam Nazar.
Postquam spatio biennii molesto cursoris officio functus eram, totamque regionem mandatis ac literis publicis oneratus pervolaveram, taedebat me tandem molesti ac simul indigni muneris. Hinc aliis super alias precationibus a serenissimo Principe honestam dimissionem petebam, munus paulo honoratius simul ambiens. Sed repulsam semper tuli, cum iudicaverit Princeps, non esse virium mearum maioris momenti res gerere. Allegavit etiam leges et consuetudines, quae petitionibus meis refragabantur, quaeque ad insignia atque ardua ministeria solos idoneos viros admittunt. Necesse igitur esse dicebat, in officio mihi semel collato permanere, donec aliquo merito ad maiora viam mihi sternerem. Claudit orationem his monitis:
- Metiri se quemque suo modulo ac pede fas est.
- E coelo magnum descendit gnothi seauton,
- Figendum ac memori tractandum pectore.