sam duelli quaerenti, respondetur, litem inter eosdem enatam esse de meretrice, quam in lupanari ambo subagitaverant. Qui istud mihi narrabant, addiderunt, nates eorundem virgis strenue lacerandas, si ad aures tutorum aut moderatorum ista senum petulantia perveniret. Eadem vespera annosa dicebatur matrona suspendio vitam finivisse, cum repulsam tulisset ab adolescentulo fago, cuius amore exarserat.
Inversus hic ordo inversas etiam leges postulat. Hinc in isto legis capite, ubi agitur de tutela, nemini bonorum administratio conceditur, nisi infra annos quadraginta sit. Porro pacta legitima non censentur, quae ab iis, qui annos quadraginta excesserunt, sunt inita, nisi a tutoribus aut liberis eorum sint signata. In capite de subordinatione haec exstant verba: Senes ac vetulae liberis suis dicto obedientes sunto. Hinc, qui in officiis est, paulo ante quadragesimum annum dimitti solet; et
- ... interdicto huic omne adimat ius
- Praetor, et ad iuvenes abeat tutela propinquos.
Credebam ego, non consultum mihi fore,