Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Ite Viri, veniam dictis exposcite vestris.

Ite denique, &, aut vos ipsos, aut iudicia vestra inposterum suspendite, ne ob eiusmodi temerarias & iniquas censuras Respublica literaria male audiat.

FINIS APOLOGIAE.

Hactenus Klimii nostri, qui sufficere hanc apologiam & alio non opus esse clypeo ad retundenda censorum quorundam vibrata missilia iudicarunt. Aucta est nova haec editio centonibus aliquot, qui a primo editore aut incuria omissi fuere, aut ob squalorem manuscripti autographi legi nequierunt.