Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/180

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Relicta hac gente, aliam scapham conscendens, ducor ad terram Mikolac dictam, in hac scapha furto mihi surripitur mantica. Postquam frustra diu cum portitore, furtum pertinaciter negante, rixatus fueram, magistratum loci adibam, indicans, ex quasi_maleficio saltem ad simplicem rei restitutionem teneri portitorem, si actio depositi, aut furti mihi negetur. Ille vero non solum negare praefracte pergit, sed insuper calumniae actionem mihi intendit. In re adeo dubia testes poscit senatus: at, cum nullos adducere possem, iusiurandum adversario, quo se purgaret, defero. Subridens ad vocem iurisiurandi Praetor:

“Nulla”, ait, “hospes! hic religione adstringimur, soli nobis dii sunt leges patriae. Igitur probationes eiusmodi fieri debent modis legitimis, uti expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, et testium intercessione. Qui hisce destituuntur, non solum frustra agunt, sed et de calumnia damnantur. Testibus rem planam redde, et depositum tibi restituetur.”

Ita ob defectum testium causa cadens, non tam meam quam reipublicae huius sortem miseratione dignam iudicabam. Nam patuit inde, quam debiles et infirmae sint so-