Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

caelata stabat libertatis effigies, vincula catenasque calcans, cum hoc epigrammate: aurea libertas. In prima, quam intrabam, civitate omnia satis tranquilla videbam, at certis fasciis distincti incedebant cives, quae notae ac symbolae erant factionum, in quas tunc descripta erat civitas. Aditus potentiorum domuum armatis obsepti erant custodibus, et omnes quasi in procinctu stabant, cum, finitis induciis, bellum postridie recrudesceret. Hinc trepidus aufugiebam, nec liberum me credebam, antequam extra conspectum liberae terrae me proripueram.

Proxima huic terrae est Iochtana, ad cuius descriptionem exhorrui, cum omnia turbata magis, intuta, et confusa crederem, quam in terra libera. Erat enim haec regio omnium religionum sentina ac colluvies, et cuncta, quae per totum hunc planetam sparsa erant dogmata, hic, tanquam in centro reperta publice docebantur. Igitur ad animum revocans, quot fluctus in plerisque Europae societatibus ciere soleat religionum diversitas, vix ausus sum ingredi metropolin Iochtansii, ubi, quot regiones, vici ac plateae, tot templa, diversae, ac oppositae sectae nu-