Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

res ab honoribus, quibus se dignas praebent, omnino removere, maxime, cum constet, a natura, nil temere agente, tot egregiis dotibus incassum easdem non esse ornatas. Credimus, salutem reipublicae poscere, ut ingeniorum potius, quam nominum respectus in promotionibus habeatur. Et, cum saepe inopia hominum strenuorum laboret regio, stultum esse, uno edicto, vel senatusconsulto totam dimidiam partem ob solam nascendi sortem inhabilem, et officiis indignam pronuntiare. Hinc, re serius pensitata, praedictum Scabbam ob stultum adeo, ac temerarium consilium, more maiorum plectendum iudicamus.”

Graviter hunc casum tulit Princeps, at cum nunquam rescindere soleret senatusconsultum, sententiam propria manu subscriptam, et solito sigillo firmatam, publicari iussit, addito tamen hoc temperamento, ut, quoniam alienigena essem, ex novo scilicet et incognito oriundus orbe, ubi praecox ingenium inter virtutes ponitur, possem eo nomine a supplicio capitali liberari. At, ne poenae remissione leges infirmarentur, in carcere custodirer usque ad initium