Nihil a me hactenus dictum est de stupenda ista ad firmamentum relegatione, quocirca hic, tanquam loco maxime idoneo, itineris huius conspectum dabo. Solent bis quovis anno apparere alites quaedam, inusitatae magnitudinis: dicuntur hae Cupac, sive (Postvögel,) quae statis temporibus veniunt, ac revertuntur. In stati huius reditus ac abitus causis detegendis, diu desudarunt Physici subterranei. Quidam putant, illectas insectis quibusdam, aut ingentis magnitudinis muscis, quarum hoc anni tempore ingens est proventus, et quarum appetentissimae sunt hae alites, in planetam hunc descendere, nec me poenitet horum sententiae esse. Rem liquidam inde fieri putant, quod, evanescentibus his muscis, statim versus firmamentum revolent. Istud ductu quodam naturae fieri posse, evincitur exemplis aliarum avium, quae statis temporibus procul dubio, iisdem ex causis, in certis terris apparent. Alii
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/207
Appearance