teum foderis, totus illuminatur. Quod vero ad annum attinet, is ad cursum planetae Nazar dirigitur, ac ordinatur, qui altero tanto citius, quam firmamentum subterraneum, periodum circa solem absolvit.
Hora decima quarta vehiculum auratum succollantes, ad Gymnasium portamus Excellentiam suam. Intrantes in auditorium, ordine sedentes conspicamur Doctores ac Magistros, quorum quisque praetereunti Syndico assurrexit, ac caudam illi obvertit. Reverentiae hoc signum est. Hanc ob causam adeo studiose caudas exornant. Mihi vero stultae, ac ridiculae visae salutationes hae inversae. Nam tergum alicui obvertere, aut frigoris, aut indignationis indicium apud nos est: at suus cuique genti gustus. Praedicti Doctores ac Magistri ab utroque auditorii latere sedebant. Et in extrema auditorii parte posita erat cathedra, quam Doctorandus ornabat. Ante promotionis actum habita fuit disputatio, cui hic titulus: Dissertatio Physica inauguralis, in qua examinatur, ac discutitur gravissimum istud Problema: An sonus, quem reddunt muscae, aliaque insecta, per os vel per posteriora egrediatur. Praeses priorem sententiam de-