“Naturalis ista propensio, qua feror in utilitatem publicam promovendam, impulit me ad excogitandum et effingendum novum istud, et adhuc ignotum capitis tegmentum, quod hic humillime offero, et examini gravissimi vestri tribunalis subiicio, nullus dubitans, quin gratiose excipiatur, maxime, cum commentum istud, ad gentis gloriam, ac ornamentum tendat, efficiatque, ut toti orbi innotescat, inclytam Nationem Martinianam, quantum inter omnes mortales virtute, ac animi dotibus eminet, tantum cultu quoque, et vestimentorum ornatu, qui corpori venerationem ac maiestatem conciliat, distingui. Testor sancte, proprio me commodo non velificari, ac proinde nullam laboris mercedem exigere: sat mihi erit utilitatem publicam, ac gloriam gentis, pro modulo virium mearum, promovisse. Si vero hanc meam operam praemio aliquo dignam decernat Perillustris Senatus, favorem in me collatum, grato animo lae-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/235
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
EXCELLENTISSIMI, GENEROSISSIMI,
ILUSTRISSIMI, NOBILISSIMI, CONSULTISSIMI
S E N A T O R E S,