Haec pagina nondum emendata est
que ignominia illustrissimae Familiae praestari nequit: Nam officium est, quod ipsi imperanti maxime officit. Testor igitur sancte, voto Dominae me annuere non posse, quamvis in omnia alia caecam obedientiam pollicear.
Kikidorian.”
Finitae epistolae hoc monitum subnexui;
- ... Aspice, quantum
"Aggrediare nefas; et, dum licet, effuge crimen.
- Ante oculosque tuos rectum, pietasque pudorque
- Consistent, et terga dabit devicta Cupido.
Responsum hoc, annulo meo signatum, eidem virgini referendum Dominae tradidi. Effectum habuit, quem ominabar; nempe quod amor in acerbissimum odium fuerit versus,
- ... Dolor ora repressit,
- Verbaque quaerenti satis indignantia linguae
- Defuerunt: nec flere vacat, sed fasque nefasque
- Confusura ruit, poenaeque in imagine tota est.