omnia strenue, et concinno ordine agantur. Debet igitur hoc imperium exemplar esse, quod in rebus publicis constituendis exscribant legislatores. Nam, quod tot alibi dentur miseri, et muneribus impares viri, oritur non tam a subditorum hebetudine, quam a pravo ac perverso ingeniorum delectu: hoc vero rite ac solicite habito, ac viris prudentibus et strenuis, non ob quodvis meritum, sed ob singularem, ad certa munera aptitudinem, promotis, publica passim munera egregie administrabuntur, et aeternum florebit respublica. Quam salutare hoc institutum sit, imperii huius exemplum evincit. Testantur annales Mezendorici, trecentis abhinc annis, ab imperatore Lilako antiquatam hanc legem, muneraque publica promiscue collata in omnes, modo praeclari aliquid fecissent, aut virtute aliqua conspicui essent. At, promiscua haec munerum distributio, tot tantasque turbas ciebat, ut actum brevi de republica videretur. Exempli gratia Lupus, rebus aerarii egregie administratis, ob meritum istud maiorem sibi dignitatem deberi contendens, fit senator: arbor vero, ob vim iudicandi spectabilis, idem ob meritum, aerario praeficitur. Promotione ista praepostera duo simul strenui vi-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/271
Appearance