Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Sedentem ibi peristromate conspiciebam Casbam, aulicorum corona cinctum. Ingresso tentorium, ac humillimis verbis benignitatem Imperatorium praedicanti, assurrexit Imperator, rogans, quid ageret solis Monarcha, familiae Quamiticae auctor, et primus parens. Ad quaestionem hanc, cum opus esset, veterem Quamitarum errorem fovere, respondebam: a Monarcha Solis me in terram demissum, ut praeceptis salutaribus rudes Quamitarum mores emollirem, artesque patefacerem, quibus non modo ferociae finitimarum gentium resisterent, sed et fines imperii proferrent, datumque mihi in mandatis esse, perpetuo hic vitam agere. Grata erat Imperatori oratio: iussit illico tentorium mihi erigi, ac prope suum statui, adsignati mihi etiam sunt quindecim apparitores, quorum ministerio uterer, nullaque in re domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium.