discriminat. Volvitur etiam circa solem totum firmamentum: at, cum motus planetae sit velocior, decrescere et augeri videtur Nazar, prout huic vel illi hemisphaerio propior est. Ex huius planetae diminutione et incremento, item ex eclipsibus solaribus, sumuntur astronomicae observationes. Calendaria Tanachitica semel per otium examinata, concinna atque optime digesta mihi sunt visa.
Expugnationem regiae urbis totius regni deditio secuta est, adeo, ut contemptus iste, quo huc usque notati fuerant Quamitae, in gloriam sit versus, et imperium Quamiticum, devictae huius gentis accessione, duplo fere potentius evaserit. Igitur, cum felicitatem hanc, prudentiae ac industriae meae, acceptam omnes ferrent, veneratio, quam erga me iam dudum conceperant, in divinum fere cultum abiit. Subiugata Tanachitica gente, et praesidiis, quibus populus ferox ac bellicosus in officio contineretur, passim urbibus impositis, telam, quam exorsus eram, pertexere, ac barbariem, qua adhuc torpuerant Quamitae, penitus, exstirpare conabar. Artium tamen liberalium studium