runt, et, cum impetum hunc adiuvarent rebelles Tanachitae, actum fere de nobis videbatur. At, cum laborantibus nostris adessent sclopetarii, ac binis salutationibus ordines hostium disturbarent, mutata mox fuit certaminis facies: adeo ut, qui nuper victores equitatum nostrum graviter premebant, iam pressi ipsi, pedem retrahere, ac denique terga vertere coeperint. Dum haec aguntur, acriter pedites nostros urgebant Kispuciani. Iidem tanta arte, ac successu spicula torquebant, ut brevi temporis spatio sexcenti Quamitae aut graviter vulnerati fuerint, aut lethali ictu transfixi occubuerint. At, accurrente simul cum sclopetariis equitatu, fugam arripere cogebantur, ita tamen, ut servatis ordinibus potius viderentur cedere, quam fugere, id quod prudentiae ac peritiae debitum fuit Ducis Kispuciani, Monsonii, qui in bellicis artibus, ea tempestate, cunctis subterraneis ducibus dubiam facile palmam facere credebatur. Supererant iam Alectoriani, quibus victoriam extorquere difficile erat: nam, quoties sclopeta in eosdem dirigebant nostri, alarum verberibus in altum ferebantur, indeque sagittas in vertices nostros tanta dex-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/333
Appearance