Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/338

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
CAPUT XIV:
Klimius Monarcha Subterraneus.

Finita oratione, altum exclamarunt omnes: Imperatorem volumus Pikil-Su! Quo audito, attonitus ego, et in lacrimas effusus, ardenter omnes orabam, ut memores essent fidei, regiae domui debitae, et beneficiorum, quibus qua singulos, qua universos, sibi devinxerat defunctus Imperator, quorum oblivio existimationi eorum notam inureret nunquam delendam. Addebam denique: si quis usus mei, nihilo minor ex privato capietur. At verbis nihil proficio.

Namque incensa meis Procerum sententia dictis
Iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur.

Plebis accessione augetur clamor Ducum, adeo, ut verbis his identidem repetitis, tota personarent castra. In Praetorium hinc obvoluto capite me recepi, custodi-