Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pus praecipuus, in quem collineabam. Stimulabant animum tam immensae gentis opes ac divitiae, quam artes ac rei nauticae studia, in quibus eminebant Martiniani, cum res tantas molienti opus esset magistris. Erat et alius stimulus, nempe vindictae cupido, quae ad subiugandam hanc gentem acuebat. E binis Principibus regiis, natu maiorem huius expeditionis socium mihi adsumpsi, fingens, fertilissimum Celsitudini suae fore campum, ubi fortitudinem ac virtutes exerceret. At, verus scopus erat, ut in eo obsidem haberem et pignus fidei Quamitarum. Remansit quidem iunior Princeps, sed cura imperii, me absente, commissa fuit Imperatrici, iam uterum ferenti. Tota classis bellica e viginti navibus, tam maioribus, quam minoribus constabat, et structae erant omnes ad formam navium Martinianarum, ex consilio et directione Ducis Kispuciani, Monsonii, cui concessum erat omne rei nauticae arbitrium, quique icones earundem propria manu expresserat. Tales enim inter subterraneos erant Martiniani, quales Tyrii ac Sidonii, aut nostro tempore Angli ac Batavi, imperium marium sibi vindicantes. At, cum in Martiniam ven-