Haec pagina nondum emendata est
solaribus interstinctum, et quod me proderet, abiicere negligerem. Postquam dimidiam fere horam in ista convalli trepidus consederam, audiebam voces rupem scandentium ac cum fremitu fugientem ad poenam deposcentium. Fugam hinc circumspectans, latebras quaerebam.
- Sylva fuit late dumis atque ilice nigra
- Horrida, quam densi complebant undique sentes.
Illuc properantem
- Rara per occultos abduxit semita calles
usque ad cavernam, ante quam paulum substiti, aegre ex cursu animam reciprocans; mox vero in eandem, more serpentis humum corpore verrens, irrepsi, et cum cavernam valde profundam ac devexam, licet non praeruptam, animadverterem, ultima adyta penetrare decrevi. At spatium centum circiter passuum emensus, in locum abruptum incido, unde tanquam fulmine deturbatus per spissas feror tenebras et perpetuam noctem, donec tandem creperum quoddam lumen,