Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Imago in intio capitis secundi
Imago in intio capitis secundi
CAPUT XVI.
Reditus in Patriam,
ET
Finis Quintae Monarchiae

Iacebam diu inter rupes omni sensu destitutus, magnas enim in cerebro turbas ciebant tam lapsus ipse, quam mira ista metamorphosis, qua brevi me e fundatore quintae Monarchiae in pauperem et famelicum Baccalaureum transformatum videbam. Et sane casus iste stupendus adeo ac poëticus erat, ut vel optime constituti cerebri compagem facile posset turbare. Interrogare igitur animum coepi, an vera essent, quae videbam, an vero somnium errantes luderet oculos. Defervescente non nihil aestu, postquam paulo ad me redire coepi, stupori succedunt dolor ac indignatio.

Tunc duplices cum voce manus ad sidera tendo: