Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pabula mox futura. Quae omnia satis prudenter instituta mihi videbantur. Parentalia tamen haberi solent orationesque funebres, sed quae pura tantum hortamina sunt ad bene vivendum, quaeque mortalitatis imaginem ante oculos audientium ponunt. Adesse iubentur Censores, observaturi, an defunctorum praeter merita memoriam aut extenuent oratores aut attollant. Hinc encomiorum parcissimi sunt oratores subterranei, cum poena immodice et praeter merita laudantibus sit statuta. Non ita multo post, cum tali parentationi interfuerim, quaerebam ab hospite de sorte et statu defuncti herois, cuius memoria celebrabatur. Respondit ille, agricolam fuisse, quem ad urbem tendentem mors in itinere occupaverat. Hinc, qui nuper a subterraneis derisus fueram, meo more non minus effuse ridebam, telaque, quae in Europaeos vibraverant hi, strenue retorsi. Eccur, aiebam, boves ac tauri, rusticorum socii et commilitones, pro rostris etiam non laudantur? Eandem, quam fossores terrae materiam orationi suppeditabunt, eodem ministerio fungentes. At a risu me temperare iubet hospes, docens, agricolas in his terris summo in honore haberi ob nobilitatem ministerii, in quo occupan