Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dum ad munus aliquod momentosum admitti queat. At cum per nicitate pedum nobis omnibus sit praestantior, cursoris aulici officio fungi strenue poterit. Datum ex Seminario de Keba, mense Veprium, a Serenitatis Vestrae servis humillimis.”

Nehec. Iochtan. Rapasi. Chilac.

In lacrimas hinc effusus hospitem meum adibam, humillime obsecrans, ut, auctoritate sua interposita, clementius testimonium a Karattis extorqueret, utque monstraret iisdem testimonium meum Academicum, in quo ingeniosus et optimae notae civis salutor. Regessit ille, testimonium istud in nostro orbe suo stare pretio, ubi forsitan maior umbrae quam corporis, maior corticis quam medullae habeatur ratio, sed nullius hic esse ponderis, ubi in viscera rerum penetratur; hortatur porro, ut sortem meam patienter feram, maxime cum testimonium rescindi aut mutari nequeat. Nam nullum hic gravius crimen esse virtutum immeritarum praeconio. Vulneri tamen fomentum aliquod admoturus,

... verba facit, quibus hunc lenire dolorem
Possit et ingentem morbi partem removere: