Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est

adspectum praetereuntium, quamquam insolitum esset spectaculum, nemo labores intermitteret, aut lumina circumferre dignaretur. At finito die, laboribus solitis defuncti, ludis ac omnimodis animi remissionibus vacant, connivente summo magistratu, qui ludos hos corporum ac animorum fulturas existimans creaturas iudicat iisdem non minus ali quam cibo et potu. His et aliis de causis iter hoc summa cum animi voluptate confeci. Regionis forma pulcherrima est. Imaginare amphitheatrum aliquod, et quale sola rerum natura possit effingere. Ubi natura minus prodiga fuerat, suppleta omnia erant arte incolarum, qui, positis a magistratu praemiis, ad rusticos labores et agros colendos ornandosque acuebantur; qui vero agrum sordescere patiebatur, aerarius fiebat. Peragravimus multos spectabiles vicos, qui ob frequentiam unius perpetuae et contiguae urbis conspectum dant, unamque faciem longe lateque contexunt. Infestabamur tamen nonnihil a simiis quibusdam sylvestribus, quae viis passim inerrantes me, quem ob affinitatem formae gentilitium credebant, crebris