Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuerat totum periret, eum miſſum facere nec volebant, nec poterant. Vt tutos itaqꝫ ab eo ſe aſſererent, eum interfecerunt. Declararunt deinde ſuarum copiarum imperatorem Bartholomæum Bergomatem, Robertum Seuerinatem, Comitem item Petilianum, & id generis alios: quibus ducibus metuendum erat, ne detrimentum citius, quàm emolumentum ſuæ Reipub. importaretur. Id quod in eo, quod geſtum evt ad Vailam bellum, accidit: vbi vnico cum hoſtibus congreſſu, id totũ perijt, quod dccc. annis tot laboribus fuerat quæſitum. His enim armis lentæ duntaxat, ſeræ, ac exiguæ fiunt rerum acceſsiones: at ſubitæ & repentinæ erumpunt iacturæ, & calamitates.

Et quoniam his exemplis eò deuenimus, vt de Italia nobis eſſet ſermo, quã Italiã multos annos his armis mercenarijs inſtructam, ac procuratam vidimus, de his altius diſquirendo cenſui: ſi forte eorum, & origine, & progreſſu perſpecto, conſilia in melius referre diſcat.

Animo comprehenſum velim, quòd vbi primùm Romanorum imperium