Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/11

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

SYLVESTER TELIVS GENEROSISSIMO,

ac ſplendidißimo uiro Abrahamo Sbaski equiti Polono,'
S. P. D.

VIDE quantum audaciæ mihi ſuppeditet ſingularis quædã ingenij tui, morumque facilitas humaniſsime Abrahame, qui cum ſemel, atque iterum obiter te uiderim, tamen non uerear hunc qualemcunque; laborem noſtrũ, rudem adhuc, uixque è prima ſcheda repurgatum, ad te mittere. Sed unde tibi (inquies) illius ſingularis ingenij mei, morumque facilitatis cognitio, cum uix me (ut fateris) uideris. Id paucis accipe, nam paucis expediam.

Nicolaus Liena Iuriſconſultus, patritius Lucenſis, quem poſt tuũ