Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est

gnas geſſerunt, qui tamen illa beneficentia excelluerunt: dicendum eſt principem, vel de ſuis, vel de aliorum bonis ſumptus facere. Si primum, parcus eſſe debet: ſi ſecundum, neceſſe eſt vt nullam partem liberalitatis prætermittat. Atqui principi in expeditionem exercitus educenti (qui exercitus præda, direptionibus, tributis ſint alendi) alienaqꝫ tractanti, neceſſaria eſt hæc liberalitas; alioquin milites illum non ſequerentur. Quod autem non eſt tuum nec tui populi, id liberalius conferri poteſt: vti à Cyro, Cæſare, & Alexandro factũ conſtat. Non enim id, quod de alienis bonis inſumis, tibi exiſtimationem adimit, imò cumulatior reddit: ſed à proprijs opibus abſumptis tibi detrimentum venit. Atqꝫ nihil eſt quod magis ſe ipſum conficiat, quàm liberalitas, qua inter vtendum facultatem vtendi amittis, atqꝫ ad egeſtatem redigeris, aut ad tui contemptum: vel ſi pauperiem iudicas vitandam, tunc ad rapinas te conuertis, atqꝫ ad odium tibi cõciliandum. Iam verò quod omnium maximè principi eſt vitandum, illud eſt, ne aut negle