benti ſtatuendum omnino eſt, vt inhumanitatis nomen pro nihilo ducat. Nã huius nominis expers, nunquam exercitum coniunctum, nec ad aliquid aggrediendum inſtructum retinere poteſt. Inter alia digna omni admiratione quæ geſsit Annibal, illud quoqꝫ recenſetur, quòd cum copiofifsimum, peneqꝫ infinitis gentibus refertũ duceret exercitum, in alienas terras militaturus, nulla vnquam aut inter ſe, aut in ipſum ducem fuerit ſuborta feditio; idque conſtanter in vtraque fortunæ conditione tum aduerſæ, tum proſpera fuiſſe factum. Quod ſanè quam ab illa eius effera ſæuitia aliunde proficiſci non potuit: quæ vnà cum cæteris eius virtutibus, in conſpectu totius exercitus auguſtum, atqꝫ terribilem reddidit. Ad quam quidem rem, cæteræ illi virtutes ſine hac ſatis nõ fuiſſent. Cæterum ſcriptores parũ conſideratè has eius res geſtas admirantur quidem, cum ex altera parte potiſsimã earum cauſam accuſent. Ceteras autem illius virtutes ad id non ſuffecturas, facile eſt id in Scipione viro ſingulariſsimo perſpicere, nec folùm eius tempe-
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/132
Appearance