Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mines ad arbitrium ſuum ament, metuant autem ad principis voluntatem, princeps, qui ſapientia valet, eo, quod ſuę eſt, nõ alienæ facultatis, niti ſtudeat. Illud duntaxat omni diligentia curet, ne in aliorum odium, aut offenſionem incurrat.

QVO PACTO FIDES A PRINCIPE
ſit ſeruanda. Cap. XVIII.

QVàm ſit omni laude dignum in principe pactam fidem ſeruare, atqꝫ vitę integritatem ſine vllo dolo malo retinere, nemo eſt qui non intelligat.

Verùm, cum ſint duo genera decertandi, vnum iure legum, alterũ per vim, cum illud proprium ſit hominis, hoc belluarum, cõfugiendum ad poſterius, ſi nõ ſatis eſt vti ſuperiore. Proinde ne ceſſarium eſt, vt princeps rectum vtriuſque, & belluæ, & hominis vſum teneat. Inuolucro quodam hæc pars principibus eſt à veteribus ſcriptoribus tradita, afferentibus Achillem, complureſque alios ex priſcis illis principibus, Chironi Centauro educandos, atque in eius diſciplinam fuiſſe creditos. In eo enim