Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est

& vana: Qui verò ſagacior fuit, vt vulpinum ingenium melius exprimeret, ei felícius omnia ceciderunt.

Verùm hanc naturam plurimum refert, vt quis recte norit colore veſtire, cum ſimulando, tum diſsimulando: homines enim adeò ſimplices ſunt, adeò præfentibus neceſsitatibus obſequentes, vt qui fallax, & ſimulationis artificio eruditus ſit, ſtatim ſit habiturus qui ſe illi decipiendum tradat, quo magis tales homines cauendi erunt, eorumque artificium arte fruſtrandum.

Nolim Alexandri Sexti Pont. Max. recens exemplum ſilentio præteritum. Is nihil quam mortalium impoſtorem egit, nihil quàm ad omnem militiam, & fraudem (quo hominum genus falleret) mentem ſuam exercuit. Atqui reperit ſubiectam quam tractaret materiam. In aſſeuerando aut qui magis fuerit efficax, aut qui ſpecioſius iurarit iuſiurandum, viciſsimque qui minus præſtiterit, nemo vnquam fuit: nihilo ſecius doli nunquam non commode ei ceſſerunt. Hanc enim fallendi artem, moresque hominũ probe callebat. Proinde