tandiu imperium retinere potuerit. Nã ſumma eius dignitas & exiſtimatio femper illum ab omni populorum odio, quod ex rapinis in ſe concipi potuiſſet, vendicarunt.
Eius filius Antoninus, æquè ac ipſe pater vir præſtantiſsimus habitus eſt: ac multis rebus excelluit, quę illum in omnium gentiũ conſpectu maieſtate conſpicuum reddebant, & exercitui ſummè gratum. Erat enim vir planè bellicoſus, omnium laborum patientiſsimus, & qui omnem ciborũ lautitiam, vitæqꝫ mollitiem vniuerſam ſummopere aſpernaretur. Quod ſanè militum animos erga ſe beneuolos, ac propenſos efficiebat. Nihilominus tanta extitit ferocia, & inaudita eius crudelitas (nam præter alias easqꝫ multiplices, præcipuasqꝫ cauſas, maiorem populi Romani partem, Alexandrinam verò vniuerſam multitudinem cæde ſuſtulit) vt omnium penè mortalium in ſe concitarit odium; cœperatque ijs etiam terroris eſſe, qui illum medium ſepſerant, ſic, vt à centurione in medio ſui ipſius exercitus fuerit interfectus.