tim amittantur. Semper enim debilior pars viribus externis ſeſe adiunget: cum altera nec tueri nec ſe ſuſtinere poſsit. Veneti ſuperioribus rationibus adducti(vt ego exiſtimo) Guelforum factiones Ghibellinoru in ciuitatibus ſui imperij alebant: & tametſi nunquam permittebant, vt in cædes faciendas irrumperent, nihilominus huiuſmodi diſſenſiones fouebant, vt ſic controuerſijs occupati populi, haud in illos motum aliquem excitarent. Quod ſane, vti poſtea patuit, exſententia illis non ceſsit. Nam ad caſtellum, quod Vaila appellatur fractis, ſtatim partium altera audentior facta, omne imperium illis ademit. Hæ rationes igitur adminiſtrandi, principis imbecillitatem arguunt: quãdoquidem viribus potens imperium, nunquam id generis vrbium diſtractiones feret. Pacis quidem tempore duntaxat vſui eſſe poſſunt, cum per eas facilius, qui in tua ſunt poteſtate, homines regi poſsint: at bellum ſi inſtet, tunc ſuam declarat id genus conſilij fraudem. Haud dubiè ſuperandis difficutatibus, & quæ ſtruuntur rebus aduerſis, clari euadunt princi-
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/163
Appearance