quuti. Ex temporum itaqꝫ conditione, arces ſunt, vel nõ ſunt vſui: ſi qua autem in parte quid boni inde ad te redit, in altera maximè lædunt. Hoc ſane ſic examinari licet.
Principi, qui populos ſuos magis quam externos timet, arces funt erigendæ: at qui ab externis magis, quàm à populis metuit, ab eo prætermitti debent. Plus enim bellorum intulit, illaturum eſt Sfortianorum familiæ, Mediolani à Franciſco Sfortia extructum caſtrum, quam quoduis aliud in eo dominatu admiſſum erratũ. Proinde pro pugnaculum quouis alio firmius illud eſt, multitudinis odio carere. Nam qui in odium populi incurrit, tametſi munitiſsimas poſsideat arces, eum tamen liberare non poſſunt. Populis enim cum iam arma ceperint, nunquam deerunt qui ſuppetias ferant exteri. Nunquam ętate noſtra obſeruatum eſt, principum cuiquam eas profuiſſe, præter vni Caterina Foroliuienſium dominæ eo tempore, quo Hieronymus eius vir fuerat interfectus. Potuit enim per illam, quã retinebat arcem, popularem impetum